monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg457.11 > csg247.204 > csg458.36 > sectio 2 > sectio 4 > sectio 5 > sectio 3 > sectio 29 > 26
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 1, XXV. Ut veniens Brittaniam Augustinus, primo in insula Tanato, regi Cantuariorum praedicaret; et sic accepta ab eo licentia, Cantiam praedicaturus intraverit. <<<     >>> XXVII. Ut idem episcopus factus, Gregorio papae, quae sint Brittaniae gesta mandarit, et simul necessariis eius responsa petens acceperit.

CAPUT XXVI. Ut idem in Cantia primitivae Ecclesiae et doctrinam sit imitatus et vitam, atque in urbe regis sedem episcopatus acceperit. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 At ubi datam sibi mansionem intraverant, coeperunt apostolicam primitivae Ecclesiae vitam imitari; orationibus, videlicet, assiduis, vigiliis, ac ieiuniis serviendo, verbum vitae quibus poterant praedicando, cuncta huius mundi velut aliena spernendo, ea tantum quae victui necessaria videbantur, ab eis quos docebant, accipiendo, secundum ea quae docebant ipsi per omnia vivendo, et paratum ad patiendum adversa quaeque, vel etiam ad moriendum pro ea quam praedicabant veritate, animum habendo. Quid mora?
2 Crediderunt nonnulli, et baptizabantur, mirantes simplicitatem innocentis vitae, ac dulcedinem doctrinae eorum caelestis. Erat autem prope ipsam civitatem ad Orientem Ecclesia in honorem sancti Martini antiquitus facta, dum adhuc Romani Brittaniam incolerent, in qua regina, quam Christianam fuisse praediximus, orare consueverat.
3 In hac ergo et ipsi primo convenire, psallere, orare, missas facere, praedicare et baptizare coeperunt; donec rege ad fidem converso, maiorem praedicandi per omnia, et ecclesias fabricandi vel restaurandi licentiam acciperent.
4 At ubi ipse etiam inter alios delectatus vita mundissima sanctorum, et promissis eorum suavissimis, quae vera esse miraculorum quoque multorum ostensione firmaverant, credens baptizatus est, coepere plures ad audiendum verbum confluere, ac relicto gentilitatis ritu, unitati se sanctae Christi Ecclesiae credendo sociare.
5 Quorum fidei et conversioni ita congratulatus esse rex perhibetur, ut nullum tamen cogeret ad Christianismum; sed tantummodo credentes arctiori dilectione, quasi concives sibi regni caelestis, amplecteretur. Didicerat enim a doctoribus auctoribusque suae salutis, servitium Christi voluntarium, non coactitium esse debere. Nec distulit, quin etiam ipsis doctoribus suis locum sedis eorum gradui congruum, in Doruverni metropoli sua donaret, simul et necessarias in diversis speciebus possessiones conferret.